- HEXAPHORON
- HEXAPHORONapud Mart. l. 2. Epigr. 81. cuius Epigraphe in Zoilum.Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit. etc.genus lecticae, a sex servis, unde nomen, gestatae, quibus divites et nobiliores Romani circumferebantur, sicut Octophorum ab octo, vide infra. Erat id laxius, ad modulum opum et luxus, itaque delicatiorum proptium: cum modesti et frugi homines quatuor tantum baiulos adhiberent ut de Philologia in caelum eunte docet Martian. Capella l. 2. Uti vero vivi in Hexaphoris delitiabantur, sic mortui in iisdem efferbantur. Idem l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Afrum v. 7.Invidiosa tibi quam sit lectica, requiris?Non debes ferri mortuus hexapholo.Vide Laur. Pignor. Comm. de Servis, et infra ubi de Lectica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.